monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 101, 1
Wegerich calida et sicca est. Accipe ergo Plantaginem et succum eius exprime, et per pannum colatum aut vino aut melle tempera, et da illi bibere qui a gicht fatigatur, et gicht cessabit. Sed et radicem eius igne asset, et ita calidam super glandes pone, id est druge, et pannum desuper liga, et ille melius habebit. Non autem super orfime pone , quia inde laederetur. Et qui a stechen fatigatur, folia eius in aqua coquat, et expressa aqua ista calida, ubi dolet, loco illi superponat, et stechen cessabit.